seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXI

Liber II Psalmus LXXI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 71)

   1 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.
   2 In iustitia tua libera me et eripe me; inclina ad me aurem tuam et salva me.
   3 Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu.
   4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui.
   5 Quoniam tu es exspectatio mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea.
   6 Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper.
   7 Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. -
   8 Repleatur os meum laude tua, tota die magnitudine tua.
   9 Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
   10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam meam, consilium fecerunt in unum
   11 dicentes: "Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat".
   12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina.
   13 Confundantur et deficiant adversantes animae meae; operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi.
   14 Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam.
   15 Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi.
   16 Veniam ad potentias Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius.
   17 Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
   18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est. Potentia tua
   19 et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi?
   20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
   21 Multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me.
   22 Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel.
   23 Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti;
   24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com