seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXIX

Liber II Psalmus LXIX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 69)

   1 Magistro chori. Secundum "Lilia...". David.
   2 Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum.
   3 Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me.
   4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
   5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam.
   6 Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.
   7 Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.
   8 Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam;
   9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae.
   10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
   11 Et flevi in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
   12 Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam.
   13 Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum.
   14 Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.
   15 Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
   16 Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
   17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
   18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
   19 Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos redime me.
   20 Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me;
   21 opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
   22 Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto.
   23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum.
   24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma.
   25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
   26 Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
   27 Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt.
   28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam.
   29 Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur.
   30 Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me.
   31 Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude.
   32 Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas.
   33 Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum,
   34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit.
   35 Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis.
   36 Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam.
   37 Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com