seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXV

Liber II Psalmus LXV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 65)

   1 Magistro chori. PSALMUS. David. Canticum.
   2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem.
   3 Qui audis orationem, ad te omnis caro veniet propter iniquitatem.
   4 Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae, tu propitiaberis eis.
   5 Beatus, quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis domus tuae, sanctitate templi tui.
   6 Mirabiliter in aequitate exaudies nos, Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae et maris longinqui.
   7 Firmans montes in virtute tua, accinctus potentia.
   8 Compescens sonitum maris, sonitum fluctuum eius et tumultum populorum.
   9 Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis tuis; exitus orientis et occidentis delectabis.
   10 Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti eam.
   11 Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans; imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
   12 Coronasti annum benignitate tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
   13 Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur.
   14 Induta sunt ovibus prata, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com