seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXIV

Liber II Psalmus LXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 64)

   1 Magistro chori. PSALMUS. David.
   2 Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam.
   3 Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
   4 Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba,
   5 ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt,
   6 firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: "Quis videbit eos?".
   7 Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus.
   8 Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum,
   9 et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos,
   10 et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent.
   11 Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com