seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LX

Liber II Psalmus LX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 60)

   1 Magistro chori. Secundum "Lilium praecepti". Miktam. David. Ad docendum.
   2 Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum).
   3 Deus, reppulisti nos, destruxisti nos. Iratus es. Convertere ad nos!
   4 Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est.
   5 Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino vertiginis.
   6 Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus.
   7 Ut liberentur dilecti tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos.
   8 Deus locutus est in sancto suo: "Laetabor et partibor Sichimam et convallem Succoth metibor.
   9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum,
   10 Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor".
   11 Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?
   12 Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
   13 In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com