seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LVI

Liber II Psalmus LVI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 56)

   1 Magistro chori. Secundum "Ionat elem rehoqim". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent.
   2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me.
   3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
   4 In quacumque die timebo, ego in te sperabo.
   5 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro?
   6 Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
   7 Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam,
   8 ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus.
   9 Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua?
   10 Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
   11 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem,
   12 in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo?
   13 Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi,
   14 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com