seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LI

Liber II Psalmus LI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 51)

   1 Magistro chori. PSALMUS. David,
   2 cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit.
   3 Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
   4 Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.
   5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
   6 Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.
   7 Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea.
   8 Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
   9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
   10 Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
   11 Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele.
   12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis.
   13 Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
   14 Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me.
   15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
   16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
   17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
   18 Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit.
   19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
   20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem.
   21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com