seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XLIII

Liber II Psalmus XLIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 43)

   1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me.
   2 Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
   3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsae me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
   4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
   5 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com