seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XLII

Liber II Psalmus XLII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 42)

   1 Magistro chori. Maskil. Filiorum Core.
   2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
   3 Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
   4 Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: "Ubi est Deus tuus?".
   5 Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis.
   6 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
   7 In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar.
   8 Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
   9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.
   10 Dicam Deo: "Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?".
   11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: "Ubi est Deus tuus?". -
   12 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com