seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

IV

Liber I Psalmus IV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 4)

   1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David.
   2 Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.
   3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
   4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
   5 Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite.
   6 Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.
   7 Multi dicunt: "Quis ostendit nobis bona?". Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
   8 Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
   9 In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com