seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXXI

Liber I Psalmus XXXI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 31)

   1 Magistro chori. PSALMUS. David.
   2 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me.
   3 Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias.
   4 Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et pasces me.
   5 Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea.
   6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis.
   7 Odisti observantes vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi.
   8 Exsultabo et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; agnovisti necessitates animae meae
   9 nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos.
   10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus meus, anima mea et venter meus.
   11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt.
   12 Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me.
   13 Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum.
   14 Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt.
   15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: "Deus meus es tu,
   16 in manibus tuis sortes meae". Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me;
   17 illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua.
   18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te; erubescant impii et obmutescant in inferno.
   19 Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione.
   20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
   21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum.
   22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
   23 Ego autem dixi in trepidatione mea: "Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum". Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
   24 Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam.
   25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com