seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXVI

Liber I Psalmus XXVI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 26)

   1 David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor.
   2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. -
   3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua.
   4 Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo.
   5 Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo.
   6 Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine,
   7 ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua.
   8 Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.
   9 Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam,
   10 in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.
   11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei.
   12 Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com