seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXII

Liber I Psalmus XXII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 22)

   1 Magistro chori. Ad modum cantici "Cerva diluculo". PSALMUS. David.
   2 Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei.
   3 Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi.
   4 Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel.
   5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
   6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
   7 Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
   8 Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
   9 "Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum".
   10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae.
   11 In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu.
   12 Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
   13 Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me.
   14 Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens.
   15 Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
   16 Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
   17 Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
   18 et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
   19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
   20 Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
   21 Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam.
   22 Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
   23 Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.
   24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel,
   25 quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit.
   26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
   27 Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: "Vivant corda eorum in saeculum saeculi!".
   28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.
   29 Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
   30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet,
   31 et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
   32 et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: "Haec fecit Dominus!".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com