seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXI

Liber I Psalmus XXI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 21)

   1 Magistro chori. PSALMUS. David.
   2 Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer.
   3 Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti.
   4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.
   5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.
   6 Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum;
   7 quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.
   8 Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur.
   9 Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt.
   10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
   11 Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum.
   12 Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
   13 Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum.
   14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com