seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XVII

Liber I Psalmus XVII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 17)

   1 Precatio. David. Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
   2 De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates.
   3 Proba cor meum et visita nocte; igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
   4 Non transgreditur os meum ad opera hominum, propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti.
   5 Retine gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
   6 Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
   7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua.
   8 Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me
   9 a facie impiorum, qui me afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me,
   10 adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.
   11 Incedentes nunc circumdederunt me, oculos suos statuerunt prosternere in terram.
   12 Aspectus eorum quasi leonis parati ad praedam et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
   13 Exsurge, Domine, praeveni eum, supplanta eum; eripe animam meam ab impio framea tua,
   14 a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis.
   15 Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com