seiyaku
< Previous
Index

Liber Psalmorum

CL

Liber V Psalmus CL, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 150)

   1 ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius.
   2 Laudate eum in magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
   3 Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara,
   4 laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo,
   5 laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com