seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XV

Liber I Psalmus XV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 15)

   1 PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo?
   2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo,
   3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo.
   4 Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,
   5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com