seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXLIX

Liber V Psalmus CXLIX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 149)

   1 ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum.
   2 Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
   3 Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei,
   4 quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute.
   5 Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis.
   6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum,
   7 ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis,
   8 ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis,
   9 ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com