< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXLVIII

Liber V Psalmus CXLVIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 148)

   1 ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis.
   2 Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.
   3 Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes.
   4 Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. -
   5 Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt;
   6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
   7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi,
   8 ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
   9 montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri,
   10 bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.
   11 Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae,
   12 iuvenes et virgines, senes cum iunioribus
   13 laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram,
   14 et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com