seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXLIII

Liber V Psalmus CXLIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 143)

   1 PSALMUS. David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia.
   2 Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
   3 Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo.
   4 Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum.
   5 Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam.
   6 Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.
   7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum.
   8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
   9 Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi.
   10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;
   11 propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam
   12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com