< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXLII

Liber V Psalmus CXLII, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 142)

   1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
   2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;
   3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
   4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
   5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
   6 Clamavi ad te, Domine; dixi: "Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
   7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
   8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com