seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XIV

Liber I Psalmus XIV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 14)

   1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: "Non est Deus". Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
   2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
   3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
   4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;
   5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
   6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
   7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com