seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXXVIII

Liber V Psalmus CXXXVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 138)

   1 David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,
   2 adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
   3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem.
   4 Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui.
   5 Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini;
   6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit.
   7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.
   8 Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com