seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXXVII

Liber V Psalmus CXXXVII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 137)

   1 Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
   2 In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras.
   3 Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: "Cantate nobis de canticis Sion".
   4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
   5 Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea;
   6 adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae.
   7 Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: "Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea".
   8 Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis;
   9 beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com