seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXXIV

Liber V Psalmus CXXXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 134)

   1 Canticum ascensionum. Ecce benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini per noctes.
   2 Extollite manus vestras ad sanctuarium et benedicite Dominum.
   3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com