seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXX

Liber V Psalmus CXXX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 130)

   1 Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine;
   2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
   3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
   4 Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.
   5 Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit
   6 anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram
   7 speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
   8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com