seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXVIII

Liber V Psalmus CXXVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 128)

   1 Canticum ascensionum. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius.
   2 Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
   3 Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
   4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
   5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae;
   6 et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com