seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXVII

Liber V Psalmus CXXVII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 127)

   1 Canticum ascensionum. Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam.
   2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum.
   3 Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris.
   4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis.
   5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com