seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXVI

Liber V Psalmus CXXVI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 126)

   1 Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.
   2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: "Magnificavit Dominus facere cum eis".
   3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.
   4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro.
   5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
   6 Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com