seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXIV

Liber V Psalmus CXXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 124)

   1 Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,
   2 nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos:
   3 forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos.
   4 Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram;
   5 forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes.
   6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.
   7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus.
   8 Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com