seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXIII

Liber V Psalmus CXXIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 123)

   1 Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
   2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
   3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
   4 quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com