seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXII

Liber V Psalmus CXXII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 122)

   1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: "In domum Domini ibimus".
   2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.
   3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.
   4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
   5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.
   6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: "Securi sint diligentes te!
   7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!".
   8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: "Pax in te!".
   9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com