seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXXI

Liber V Psalmus CXXI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 121)

   1 Canticum ascensionum. Levabo oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi?
   2 Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.
   3 Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te.
   4 Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.
   5 Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam.
   6 Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.
   7 Dominus custodiet te ab omni malo; custodiet animam tuam Dominus.
   8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com