seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XII

Liber I Psalmus XII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 12)

   1 Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.
   2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
   3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
   4 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
   5 Qui dixerunt: "Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?".
   6 "Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt".
   7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum.
   8 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com