seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXIII

Liber V Psalmus CXIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 113)

   1 ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini.
   2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
   3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
   4 Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius.
   5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat
   6 et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?
   7 Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,
   8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
   9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com