seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXII

Liber V Psalmus CXII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 112)

   1 ALLELUIA. ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis.
   2 GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur.
   3 HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
   4 ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus.
   5 TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio,
   6 CAPH. quia in aeternum non commovebitur. LAMED. In memoria aeterna erit iustus,
   7 MEM. ab auditione mala non timebit. NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,
   8 SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit, AIN. donec despiciat inimicos suos.
   9 PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.
   10 RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com