seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXI

Liber V Psalmus CXI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 111)

   1 ALLELUIA. ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione.
   2 GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
   3 HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
   4 ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus.
   5 TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui.
   6 CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, LAMED. ut det illis hereditatem gentium;
   7 MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius,
   8 SAMECH. confirmata in saeculum saeculi, AIN. facta in veritate et aequitate.
   9 PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius.
   10 RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com