seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CX

Liber V Psalmus CX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 110)

   1 David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: "Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
   2 Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
   3 Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te.
   4 Iuravit Dominus et non paenitebit eum: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech".
   5 Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges.
   6 Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa.
   7 De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com