seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

X

Liber I Psalmus X, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 10)

   1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
   2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
   3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
   4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: "Non requiret; non est Deus".
   5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
   6 Dixit enim in corde suo: "Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo".
   7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
   8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
   9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
   10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
   11 Dixit enim in corde suo: "Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem". -
   12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
   13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: "Non requires".
   14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
   15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
   16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
   17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
   18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com