seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Proverbiorum

XVIII

Proverbiorum XVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 18)

   1 Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico; omni consilio exacerbatur.
   2 Non delectatur stultus prudentia sed in revelatione cordis sui.
   3 Cum venerit impius, veniet et contemptio, et cum ignominia opprobrium.
   4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
   5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio.
   6 Labia stulti miscent se rixis, et os eius plagas provocat.
   7 Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius.
   8 Verba susurronis quasi dulcia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
   9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis.
   10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
   11 Substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus excelsus in cogitatione eius.
   12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur.
   13 Qui prius respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia.
   14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
   15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.
   16 Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum.
   17 Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum.
   18 Lites comprimit sors et inter potentes quoque diiudicat.
   19 Frater, qui offenditur, durior est civitate firma, et lites quasi vectes urbium.
   20 De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
   21 Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius.
   22 Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino.
   23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
   24 Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com