seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Proverbiorum

XVII

Proverbiorum XVII, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 17)

   1 Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.
   2 Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet.
   3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
   4 Malus oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci.
   5 Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
   6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
   7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
   8 Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget.
   9 Qui celat delictum, quaerit amicitias; qui sermone repetit, separat foederatos.
   10 Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum.
   11 Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
   12 Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
   13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
   14 Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere.
   15 Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum.
   16 Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde?
   17 Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est.
   18 Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo.
   19 Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.
   20 Qui perversi cordis est, non inveniet bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum.
   21 Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur.
   22 Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.
   23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
   24 In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae.
   25 Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.
   26 Non est bonum multam inferre iusto nec percutere principem contra rectitudinem.
   27 Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens.
   28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com