seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Proverbiorum

XIII

Proverbiorum XIII, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 13)

   1 Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
   2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.
   3 Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
   4 Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.
   5 Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.
   6 Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.
   7 Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
   8 Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
   9 Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.
   10 Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.
   11 Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
   12 Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.
   13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
   14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.
   15 Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.
   16 Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
   17 Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.
   18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
   19 Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.
   20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.
   21 Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.
   22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.
   23 Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.
   24 Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
   25 Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com