seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Numeri

XXXIV

Numeri XXXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Numbers chapter 34)

   1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
   2 "Praecipe fi liis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
   3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum.
   4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Acrabbim (id est Scorpionum), ita ut transeant in Sin et perveniant ad meridiem Cadesbarne, unde egredientur ad Asaraddar et tendent usque ad Asemona.
   5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni litore finietur.
   6 Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur.
   7 Porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Hor,
   8 a quo venient in introitum Emath usque ad terminos Sedada.
   9 Ibuntque confinia usque ad Zephrona et Asarenon. Hi erunt termini in parte aquilonis.
   10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de Asarenon usque Sephama;
   11 et de Sephama descendent termini in Rebla ad orientem Ain; inde descendent et pervenient ad latus maris Chenereth in oriente
   12 et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu"
   13 Praecepitque Moyses filiis Israel dicens: "Haec erit terra, quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari novem tribubus et dimidiae tribui.
   14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse,
   15 id est duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam"
   16 Et ait Dominus ad Moysen:
   17 "Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun
   18 et singuli principes de tribubus singulis,
   19 quorum ista sunt vocabula: de tribu Iudae Chaleb filius Iephonne;
   20 de tribu Simeon Samuel filius Ammiud;
   21 de tribu Beniamin Elidad filius Chaselon;
   22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli.
   23 Filiorum Ioseph: de tribu Manasse Hanniel filius Ephod,
   24 de tribu Ephraim Camuel filius Sephtan.
   25 De tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach;
   26 de tribu Issachar dux Phaltiel filius Ozan;
   27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi;
   28 de tribu Nephthali Phedael filius Ammiud"
   29 Hi sunt, quibus praecepit Dominus, ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com