seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Numeri

XXIV

Numeri XXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Numbers chapter 24)

   1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum
   2 et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et, irruente in se spiritu Dei,
   3 assumpta parabola sua, ait: "Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus,
   4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius.
   5 Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel!
   6 Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas.
   7 Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius.
   8 Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit sagittis.
   9 Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit!"
   10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: "Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti!
   11 Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito"
   12 Respondit Balaam ad Balac: "Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:
   13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
   14 Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore "
   15 Sumpta igitur parabola sua, rursum ait: "Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus,
   16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos.
   17 Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth.
   18 Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget.
   19 De Iacob erit, qui dominetur et perdat reliquias civitatis"
   20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait: "Principium gentium Amalec, cuius extrema perdentur"
   21 Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: "Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus.
   22 Erit in combustionem Cain, donec Assur capiat te"
   23 Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: "Heu! Quis vivet, quando ista faciet Deus?
   24 Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt" Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com