seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Numeri

XXIII

Numeri XXIII, Nova Vulgata
(Latin version of Numbers chapter 23)

   1 Dixitque Balaam ad Balac: "Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes"
   2 Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et arietem super aram.
   3 Dixitque Balaam ad Balac: "Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi" Cumque abiisset in collem nudum,
   4 occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: "Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper"
   5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: "Revertere ad Balac et haec loqueris"
   6 Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum;
   7 assumptaque parabola sua, dixit: "De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!".
   8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur?
   9 De summis silicibus video eum et de collibus considero illum: populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur.
   10 Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia"
   11 Dixitque Balac ad Balaam: "Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis!"
   12 Cui ille respondit: "Num aliud possum loqui, nisi quod iusserit Dominus?"
   13 Dixit ergo Balac: "Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei"
   14 Cumque duxisset eum in campum speculatorum super verticem montis Phasga, aedificavit septem aras imposuitque supra vitulum atque arietem.
   15 Et dixit Balaam ad Balac: "Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam"
   16 Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: "Revertere ad Balac et haec loqueris ei "
   17 Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: "Quid, inquit, locutus est Dominus?"
   18 At ille, assumpta parabola sua, ait: "Surge, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor.
   19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit?
   20 Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo.
   21 Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo.
   22 Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei.
   23 Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus.
   24 Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat"
   25 Dixitque Balac ad Balaam: "Nec maledicas ei, nec benedicas!"
   26 Et ille ait: "Nonne dixi tibi quod, quidquid mihi Dominus imperaret, hoc facerem?"
   27 Et ait Balac ad eum: "Veni, et ducam te ad alium locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei"
   28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phegor, qui respicit solitudinem,
   29 dixit ei Balaam: "Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes "
   30 Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com