seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Nehemiae

XI

Nehemiae XI, Nova Vulgata
(Latin version of Nehemiah chapter 11)

   1 Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
   2 Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.
   3 Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis.
   4 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii Malaleel, de filiis Phares;
   5 et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis.
   6 Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
   7 Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;
   8 et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo.
   9 Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus.
   10 Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius
   11 Saraia filius Helciae filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;
   12 et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassur filius Melchiae;
   13 et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;
   14 et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis.
   15 Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;
   16 et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum;
   17 et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.
   18 Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
   19 Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo.
   20 Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in possessione sua.
   21 Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos.
   22 Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
   23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
   24 Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi.
   25 Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius
   26 et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth
   27 et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius
   28 et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius
   29 et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,
   30 Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom.
   31 Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,
   32 Anathoth, Nob, Anania,
   33 Asor, Rama, Getthaim,
   34 Hadid, Seboim et Neballat,
   35 Lod et Ono et valle Artificum.
   36 Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com