< Previous
Index
Next >

Prophetia Michaeae

II

Michaeae II, Nova Vulgata 
(Latin version of Micah chapter 2)

   1 Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.
   2 Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
   3 Idcirco haec dicit Dominus: "Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.
   4 In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: "Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur".
   5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini".
   6 "Ne vaticinemini!". "Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio!".
   7 Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
   8 Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.
   9 Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.
   10 "Surgite et ite, quia non habetis hic requiem!". Propter immunditiam peribitis perditione pessima.
   11 Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: "Vaticinabor tibi de vino et sicera", hic esset vates populi istius.
   12 Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.
   13 Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com