seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

XXI

Matthaeum XXI, Nova Vulgata
(Latin version of Matthew chapter 21)

   1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
   2 dicens eis: "Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.
   3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: "Dominus eos necessarios habet", et confestim dimittet eos".
   4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
   5 "Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis".
   6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,
   7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.
   8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via.
   9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: "Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!".
   10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: "Quis est hic?".
   11 Turbae autem dicebant: "Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae".
   12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
   13 et dicit eis: "Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum".
   14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.
   15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: "Hosanna filio David ", indignati sunt
   16 et dixerunt ei: "Audis quid isti dicant?". Iesus autem dicit eis: "Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ".
   17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.
   18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
   19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: "Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum". Et arefacta est continuo ficulnea.
   20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: "Quomodo continuo aruit ficulnea?".
   21 Respondens autem Iesus ait eis: "Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: "Tolle et iacta te in mare", fiet.
   22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis".
   23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: "In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?".
   24 Respondens autem Iesus dixit illis: "Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio:
   25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?". At illi cogitabant inter se dicentes: "Si dixerimus: "E caelo", dicet nobis: "Quare ergo non credidistis illi?";
   26 si autem dixerimus: "Ex hominibus", timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam".
   27 Et respondentes Iesu dixerunt: "Nescimus". Ait illis et ipse: "Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio".
   28 "Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: "Fili, vade hodie, operare in vinea".
   29 Ille autem respondens ait: "Nolo"; postea autem paenitentia motus abiit.
   30 Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: "Eo, domine"; et non ivit.
   31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris?". Dicunt: "Primus". Dicit illis Iesus: "Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei.
   32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
   33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
   34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
   35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
   36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
   37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: "Verebuntur filium meum".
   38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: "Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius".
   39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
   40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?".
   41 Aiunt illi: "Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis".
   42 Dicit illis Iesus: "Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" -
   43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
   44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum".
   45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;
   46 et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com