seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

XX

Matthaeum XX, Nova Vulgata
(Latin version of Matthew chapter 20)

   1 Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
   2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
   3 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
   4 et illis dixit: "Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis".
   5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
   6 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: "Quid hic statis tota die otiosi?".
   7 Dicunt ei: "Quia nemo nos conduxit". Dicit illis: "Ite et vos in vineam".
   8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: "Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos".
   9 Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.
   10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
   11 Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias
   12 dicentes: "Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!".
   13 At ille respondens uni eorum dixit: "Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
   14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
   15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?".
   16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi".
   17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
   18 "Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
   19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget".
   20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
   21 Qui dixit ei: "Quid vis?". Ait illi: "Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo".
   22 Respondens autem Iesus dixit: "Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?". Dicunt ei: "Possumus".
   23 Ait illis: "Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo".
   24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.
   25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: "Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
   26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;
   27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
   28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis".
   29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
   30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: "Domine, miserere nostri, fili David!".
   31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: "Domine, miserere nostri, fili David!".
   32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: "Quid vultis, ut faciam vobis?".
   33 Dicunt illi: "Domine, ut aperiantur oculi nostri".
   34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com