seiyaku
< Previous
Index

Prophetia Malachiae

III

Malachiae III, Nova Vulgata
(Latin version of Malachi chapter 3)

   1 Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
   2 et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
   3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
   4 Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis.
   5 Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
   6 Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
   7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: "In quo revertemur?".
   8 Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: "In quo defraudavimus te?". In decimis et in primitiis.
   9 Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.
   10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
   11 et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
   12 Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.
   13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus;
   14 et dicitis: "Quid locuti sumus contra te?". Dicitis: "Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
   15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
   16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius.
   17 Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
   18 Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.
   19 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
   20 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
   21 et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
   22 Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.
   23 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis;
   24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com